pronađen 12906 Rezultati za: Ut
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. (Liber Psalmorum 118, 11)
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. (Liber Psalmorum 118, 14)
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 23)
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. (Liber Psalmorum 118, 34)
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. (Liber Psalmorum 118, 39)
Vau. Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 118, 41)
Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi. (Liber Psalmorum 118, 51)
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 60)
Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 69)
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. (Liber Psalmorum 118, 70)
Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. (Liber Psalmorum 118, 71)
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. (Liber Psalmorum 118, 76)