pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet: (Liber Psalmorum 36, 21)
quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt. (Liber Psalmorum 36, 22)
Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. (Liber Psalmorum 36, 29)
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. (Liber Psalmorum 36, 33)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: (Liber Psalmorum 36, 35)
Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt. (Liber Psalmorum 36, 38)
Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. (Liber Psalmorum 37, 5)
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. (Liber Psalmorum 37, 6)
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. (Liber Psalmorum 37, 13)
Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum. (Liber Psalmorum 37, 14)