pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. (Liber Iob 10, 18)
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. (Liber Iob 10, 19)
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, (Liber Iob 10, 20)
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: (Liber Iob 11, 1)
Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? (Liber Iob 11, 2)
Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? (Liber Iob 11, 3)
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! (Liber Iob 11, 6)
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. (Liber Iob 11, 12)
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. (Liber Iob 11, 13)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)