pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi : (Liber I Regum 21, 9)
Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos : (Liber I Regum 21, 11)
Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. (Liber I Regum 21, 13)
Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est. (Liber I Regum 21, 15)
Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)
Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)
Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël. (Liber I Regum 21, 22)
Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. (Liber I Regum 21, 23)
Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. (Liber I Regum 21, 24)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber I Regum 21, 26)