pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. (Liber Genesis 35, 3)
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: (Liber Genesis 35, 14)
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, (Liber Genesis 35, 16)
Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)
Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)
Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: (Liber Genesis 36, 4)
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. (Liber Genesis 36, 6)
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)
