Mosaico decorativo

pronađen 12906 Rezultati za: Ut

  • At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. (Liber I Samuelis 15, 30)

  • Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)

  • Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)

  • Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. (Liber I Samuelis 15, 34)

  • Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. (Liber I Samuelis 16, 1)

  • Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? (Liber I Samuelis 16, 4)

  • Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)

  • Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. (Liber I Samuelis 16, 7)

  • Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus. (Liber I Samuelis 16, 9)

  • Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim. (Liber I Samuelis 16, 12)

  • Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)

  • Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. (Liber I Samuelis 16, 16)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina