pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. (Liber Iosue 11, 5)
tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: (Liber Iosue 11, 8)
fecitque sicut præceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. (Liber Iosue 11, 9)
Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 11, 12)
Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 15)
Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)
Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 33)
sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. (Liber Iosue 14, 2)
Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)