pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: (Epistula II ad Timotheum 3, 1)
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: (Epistula II ad Timotheum 3, 5)
Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, (Epistula II ad Timotheum 3, 10)
persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
