pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: (Epistula II ad Corinthios 12, 8)
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. (Epistula II ad Corinthios 12, 16)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. (Epistula II ad Corinthios 13, 2)
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)