pronađen 1087 Rezultati za: Usque
Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 13)
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 22)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 26)