pronađen 1054 Rezultati za: Uri
quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso: (Liber Ecclesiasticus 50, 10)
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. (Liber Isaiae 1, 8)
Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. (Liber Isaiae 1, 10)
In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)
Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. (Liber Isaiae 5, 9)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. (Liber Isaiae 6, 10)
Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: (Liber Isaiae 8, 2)
Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. (Liber Isaiae 8, 15)
Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum, (Liber Isaiae 8, 21)