pronađen 1054 Rezultati za: Uri
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. (Liber Proverbiorum 18, 22)
Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. (Liber Proverbiorum 19, 4)
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. (Liber Proverbiorum 19, 15)
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. (Liber Proverbiorum 20, 1)
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. (Liber Proverbiorum 23, 9)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. (Liber Proverbiorum 25, 4)
Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. (Liber Proverbiorum 25, 12)
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. (Liber Proverbiorum 25, 15)