pronađen 256 Rezultati za: Unus
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet? (Liber Ecclesiastes 4, 11)
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. (Liber Sapientiae 7, 6)
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. (Liber Ecclesiasticus 32, 1)
Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? (Liber Ecclesiasticus 34, 28)
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? (Liber Ecclesiasticus 34, 29)
Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, (Liber Isaiae 6, 6)
Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. (Liber Isaiae 27, 12)