pronađen 59 Rezultati za: Universo
Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. (Liber Esdrae 1, 3)
Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica. (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, (Liber II Maccabaeorum 11, 2)
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)
Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 17, 21)
Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. (Prophetia Ezechielis 34, 6)
Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato. (Prophetia Ezechielis 45, 22)
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus. (Prophetia Danielis 1, 20)