pronađen 1590 Rezultati za: Tui
Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)
Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Liber Isaiae 53, 1)
Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. (Liber Isaiae 54, 2)
Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. (Liber Isaiae 54, 8)
universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. (Liber Isaiae 54, 13)
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ; (Liber Isaiae 58, 9)
tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est. (Liber Isaiae 58, 14)
Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui. (Liber Isaiae 59, 10)
Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)
Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. (Liber Isaiae 59, 15)