pronađen 2474 Rezultati za: Tor
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. (Liber Ecclesiasticus 32, 1)
In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. (Liber Ecclesiasticus 32, 13)
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. (Liber Ecclesiasticus 32, 21)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit. (Liber Ecclesiasticus 33, 6)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. (Liber Ecclesiasticus 33, 16)
In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. (Liber Ecclesiasticus 33, 17)
Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite. (Liber Ecclesiasticus 33, 19)
Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: (Liber Ecclesiasticus 33, 28)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. (Liber Ecclesiasticus 34, 20)