pronađen 20 Rezultati za: Timet
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. (Liber Ecclesiasticus 32, 18)
Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. (Actus Apostolorum 10, 35)
Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)