pronađen 11 Rezultati za: Timebo
Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere. (Liber Iob 9, 35)
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. (Liber Psalmorum 3, 7)
Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 22, 4)
Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? (Liber Psalmorum 26, 1)
Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. (Liber Psalmorum 48, 6)
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. (Liber Psalmorum 55, 4)
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. (Liber Psalmorum 55, 5)
In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 55, 11)
Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 117, 6)
Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)
ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. (Epistula ad Hebraeos 13, 6)