Mosaico decorativo

pronađen 1242 Rezultati za: Tibi

  • ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)

  • Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)

  • Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)

  • Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)

  • Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: (Liber Ecclesiasticus 2, 4)

  • ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. (Liber Ecclesiasticus 3, 10)

  • Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. (Liber Ecclesiasticus 3, 12)

  • Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: (Liber Ecclesiasticus 3, 16)

  • et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)

  • Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)

  • Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. (Liber Ecclesiasticus 3, 23)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina