pronađen 261 Rezultati za: Testamentum Animo Fide Spem Iustitiam
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. (Actus Apostolorum 19, 29)
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)
Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 3, 26)
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)