pronađen 1263 Rezultati za: Terra Sancta
Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? (Prophetia Ionae 1, 8)
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)
Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)
Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)
Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)
Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. (Prophetia Nahum 2, 13)
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra ! (Prophetia Habacuc 2, 20)
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)