pronađen 886 Rezultati za: Suum
Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. (Liber Psalmorum 97, 2)
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. (Liber Psalmorum 102, 16)
Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum. (Liber Psalmorum 103, 19)
Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 103, 23)
Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. (Liber Psalmorum 103, 29)
Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. (Liber Psalmorum 104, 24)
Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum. (Liber Psalmorum 104, 26)
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. (Liber Psalmorum 104, 43)
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. (Liber Psalmorum 105, 8)
Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. (Liber Psalmorum 105, 40)
Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. (Liber Psalmorum 106, 20)