pronađen 55 Rezultati za: Superbia

  • Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 25)

  • Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. (Liber I Maccabaeorum 2, 49)

  • Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos: (Liber I Maccabaeorum 3, 20)

  • Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. (Liber II Maccabaeorum 1, 28)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Juda. (Liber II Maccabaeorum 15, 6)

  • Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)

  • Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. (Liber Proverbiorum 16, 18)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina