pronađen 177 Rezultati za: Suorum

  • et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)

  • Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: (Liber Leviticus 26, 39)

  • donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi. (Liber Leviticus 26, 40)

  • Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)

  • Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. (Liber Numeri 3, 15)

  • Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, (Liber Numeri 4, 29)

  • Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 34)

  • Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 38)

  • Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 42)

  • Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 46)

  • eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. (Liber Numeri 8, 26)

  • Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. (Liber Numeri 16, 27)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina