pronađen 3081 Rezultati za: Sun
Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. (Liber II Samuelis 7, 9)
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem. (Liber II Samuelis 10, 14)
Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter. (Liber II Samuelis 10, 15)
Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)
Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis: quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est. (Liber II Samuelis 11, 24)
et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. (Liber II Samuelis 12, 8)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. (Liber II Samuelis 13, 33)
Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est. (Liber II Samuelis 13, 35)
Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. (Liber II Samuelis 14, 6)
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)