pronađen 3081 Rezultati za: Sun
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, (Epistula ad Titum 1, 5)
Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: (Epistula ad Titum 1, 10)
Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. (Epistula ad Titum 3, 8)
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. (Epistula ad Titum 3, 9)
Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Titum 3, 15)
Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)