pronađen 3198 Rezultati za: Sum
Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ? (Liber I Regum 2, 42)
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (Liber I Regum 3, 4)
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. (Liber I Regum 3, 7)
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)
Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. (Liber I Regum 6, 9)
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum : (Liber I Regum 6, 12)
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. (Liber I Regum 6, 17)
Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem. (Liber I Regum 6, 24)
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. (Liber I Regum 7, 7)
Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus. (Liber I Regum 7, 9)
