pronađen 3198 Rezultati za: Sum
Et mensus est longitudinem ædificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. (Prophetia Ezechielis 41, 15)
Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. (Prophetia Ezechielis 43, 8)
Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus. (Prophetia Ezechielis 43, 12)
Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor. (Prophetia Ezechielis 43, 15)
Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis. (Prophetia Ezechielis 43, 20)
Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)
Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. (Prophetia Ezechielis 46, 19)
Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. (Prophetia Ezechielis 47, 4)
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula: (Prophetia Danielis 3, 26)