Mosaico decorativo

pronađen 3198 Rezultati za: Sum

  • Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. (Liber Ieremiae 5, 10)

  • Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. (Liber Ieremiae 5, 13)

  • Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. (Liber Ieremiae 5, 18)

  • Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. (Liber Ieremiae 6, 29)

  • et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)

  • Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)

  • Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: (Liber Ieremiae 7, 13)

  • et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)

  • Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina