pronađen 3198 Rezultati za: Sum
Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium: (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificium Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. (Liber II Maccabaeorum 4, 24)
Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam, simul et Græci, conquerentes de iniqua nece Oniæ. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. (Liber II Maccabaeorum 4, 44)