pronađen 785 Rezultati za: Suam
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. (Canticum Canticorum 5, 4)
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, (Liber Sapientiae 13, 13)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 19)
Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? (Liber Ecclesiasticus 10, 32)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)