pronađen 422 Rezultati za: Spiritus Sanctus
Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)
Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. (Prophetia Osee 11, 9)
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)
Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: hæc est fortitudo ejus dei sui. (Prophetia Habacuc 1, 11)
Væ qui dicit ligno: Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. (Prophetia Habacuc 2, 19)