pronađen 1870 Rezultati za: Spe
dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam: (Liber Baruch 2, 29)
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)
Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. (Liber Baruch 4, 22)
Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. (Liber Baruch 4, 26)
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)
Aurum etiam quod habent ad speciem est: nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant. (Liber Baruch 6, 23)
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)
Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis: (Prophetia Ezechielis 1, 4)
et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)
Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis. (Prophetia Ezechielis 1, 7)
Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. (Prophetia Ezechielis 1, 13)
Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ. (Prophetia Ezechielis 1, 16)