pronađen 2806 Rezultati za: Sit
Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim. (Liber I Samuelis 16, 12)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. (Liber I Samuelis 16, 19)
Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)
Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. (Liber I Samuelis 16, 22)
et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. (Liber I Samuelis 17, 18)
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. (Liber I Samuelis 17, 37)
et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthæum. (Liber I Samuelis 17, 40)
Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte: et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram. (Liber I Samuelis 17, 49)
Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. (Liber I Samuelis 17, 56)
Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. (Liber I Samuelis 18, 2)
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)