pronađen 2806 Rezultati za: Sit
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)
positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. (Liber Ecclesiastes 10, 6)
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)
Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. (Liber Ecclesiastes 12, 14)
jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. (Canticum Canticorum 2, 11)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. (Canticum Canticorum 5, 4)
Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)