pronađen 1188 Rezultati za: Sin
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: (Liber Numeri 29, 33)
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: (Liber Numeri 29, 37)
Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. (Liber Numeri 30, 16)
Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31, 3)
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. (Liber Numeri 31, 4)
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: (Liber Numeri 31, 5)
Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, (Liber Numeri 31, 28)
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. (Liber Numeri 31, 30)
asinorum sexaginta millia et mille: (Liber Numeri 31, 34)
