pronađen 1447 Rezultati za: Sicut
Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. (Liber Psalmorum 108, 23)
Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. (Liber Psalmorum 108, 29)
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, (Liber Psalmorum 112, 5)
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. (Liber Psalmorum 113, 4)
montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? (Liber Psalmorum 113, 6)
Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. (Liber Psalmorum 117, 12)
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. (Liber Psalmorum 118, 14)
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. (Liber Psalmorum 118, 70)
Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 83)
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. (Liber Psalmorum 118, 162)
Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 176)
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. (Liber Psalmorum 122, 2)