pronađen 1447 Rezultati za: Sicut
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. (Liber Iudith 16, 18)
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. (Liber Esther 1, 8)
Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere. (Liber Esther 8, 8)
Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. (Liber Esther 9, 13)
observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies, (Liber Esther 9, 31)
Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. (Liber Esther 14, 5)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. (Liber Iob 3, 16)
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. (Liber Iob 5, 26)
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. (Liber Iob 6, 15)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, (Liber Iob 7, 2)