pronađen 339 Rezultati za: Sex
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. (Liber I Paralipomenon 8, 38)
De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. (Liber I Paralipomenon 9, 6)
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. (Liber I Paralipomenon 9, 9)
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 13)
Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 44)
Ethi sextus, Eliel septimus, (Liber I Paralipomenon 12, 11)
Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 26)
De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 35)
Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; (Liber I Paralipomenon 16, 38)
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. (Liber I Paralipomenon 21, 25)