pronađen 357 Rezultati za: Septem Lucernas
Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: (Liber Numeri 31, 36)
De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, (Liber Numeri 31, 43)
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: (Liber Deuteronomii 7, 1)
Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 16, 3)
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. (Liber Deuteronomii 16, 4)
Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. (Liber Deuteronomii 16, 9)
Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: (Liber Deuteronomii 16, 13)
Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, (Liber Deuteronomii 28, 25)
Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, (Liber Deuteronomii 31, 10)
Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. (Liber Iosue 6, 4)