pronađen 1224 Rezultati za: Sem
Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem. (Prophetia Ezechielis 36, 9)
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)
Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 26)
Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. (Prophetia Ezechielis 43, 9)
Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. (Prophetia Ezechielis 43, 19)
Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)
Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. (Prophetia Ezechielis 46, 13)
Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 46, 15)
Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. (Prophetia Ezechielis 47, 7)
Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum, (Prophetia Danielis 1, 3)
Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 4)
Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. (Prophetia Danielis 2, 43)
