pronađen 1224 Rezultati za: Sem
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)
Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 31)
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, (Liber Leviticus 23, 41)
Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. (Liber Leviticus 24, 4)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: (Liber Leviticus 24, 8)
Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi: (Liber Leviticus 25, 32)
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. (Liber Leviticus 25, 34)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)
et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)
Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)
