pronađen 206 Rezultati za: Sancta Civitas
et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 3)
Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. (Liber Ecclesiasticus 26, 19)
Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. (Liber Ecclesiasticus 31, 29)
Sine his omnibus non ædificatur civitas, (Liber Ecclesiasticus 38, 36)
hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: (Liber Ecclesiasticus 44, 12)
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. (Liber Isaiae 1, 8)
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. (Liber Isaiae 1, 21)
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. (Liber Isaiae 1, 26)
Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. (Liber Isaiae 14, 31)
Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)
Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)