pronađen 62 Rezultati za: Salomonis

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)

  • Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. (Liber I Regum 1, 12)

  • Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo : (Liber I Regum 1, 47)

  • Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus. (Liber I Regum 2, 13)

  • Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)

  • Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. (Liber I Regum 4, 11)

  • Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. (Liber I Regum 4, 15)

  • Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, (Liber I Regum 4, 22)

  • Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 4, 25)

  • Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. (Liber I Regum 4, 27)

  • Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, (Liber I Regum 4, 30)

  • Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus. (Liber I Regum 4, 34)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina