pronađen 1454 Rezultati za: Rex
et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. (Liber I Regum 2, 45)
Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 46)
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)
Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. (Liber I Regum 3, 23)
Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, (Liber I Regum 3, 24)
Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : hæc est enim mater ejus. (Liber I Regum 3, 27)
Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. (Liber I Regum 3, 28)
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)
Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. (Liber I Regum 4, 28)
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. (Liber I Regum 5, 13)
Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos : (Liber I Regum 5, 17)
