pronađen 1454 Rezultati za: Rex
Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom? (Liber II Samuelis 18, 33)
Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, (Liber II Samuelis 19, 1)
et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. (Liber II Samuelis 19, 2)
Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. (Liber II Samuelis 19, 4)
Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 8)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)
Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.) (Liber II Samuelis 19, 11)
Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem: et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. (Liber II Samuelis 19, 15)
dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. (Liber II Samuelis 19, 19)
Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 23)
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. (Liber II Samuelis 19, 24)
Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? (Liber II Samuelis 19, 25)
