pronađen 4665 Rezultati za: Res
Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. (Liber Sapientiae 6, 3)
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. (Liber Sapientiae 6, 11)
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)
tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. (Liber Sapientiae 8, 12)
Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)
quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. (Liber Sapientiae 11, 9)
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 22)
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, (Liber Sapientiae 12, 3)
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, (Liber Sapientiae 12, 5)