pronađen 23 Rezultati za: Repleta
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. (Liber Ieremiae 23, 10)
Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. (Liber Ieremiae 51, 5)
Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)
Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)
In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)
Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: (Evangelium secundum Lucam 1, 41)