pronađen 81 Rezultati za: Regno
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)
Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. (Epistula ad Colossenses 4, 11)
in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: (Apocalypsis Ioannis 1, 9)