pronađen 20371 Rezultati za: Re
interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. (Liber Genesis 38, 21)
Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. (Liber Genesis 38, 22)
Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam. (Liber Genesis 38, 23)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. (Liber Genesis 38, 24)
Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. (Liber Genesis 38, 25)
Iste egredietur prior. (Liber Genesis 38, 28)
Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. (Liber Genesis 38, 29)
Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara. (Liber Genesis 38, 30)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, (Liber Genesis 39, 2)
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. (Liber Genesis 39, 3)
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: (Liber Genesis 39, 4)
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? (Liber Genesis 39, 9)